BROWNIUS Robertus

BROWNIUS Robertus
BROWNIUS Robertus
Northamtonius Anglus, Ludimagister primo Soutwrackiae, exin Pastor Issingtoni, prope Londinum, Boltono in Schismate Anglicano (occasione naevorum quorundam illius Ecclesiae, superfluarum nonnullarum ceremoniatum, et fastûs Episcoporum ortâ) successit, ac vexillum Separatismi erexit A. C. 1580. Ecclesiâ quâdam Middelburgi Zeelandiae constitutâ, quae mox intestinis dissidiis collisa periit. Ipse vero inde in Angliam reversus, errores suos revocavit. De eo, inter alia ridicula referunt, quod, cum frequenter uxorem suum pulsaret, reprehensus propterea, responderit: Se non verberare eam, ut uxorem suam, verum ut nefariam et maledictam vetulam. Quô pactô, uti ob causas non satis graves ab Ecclesia Anglicana se ipsum separavit, sic in uxore sua nimium subtiliter uxorem a vetula separavit. Georg. Hornius Histor. Eccles. ex editione M. Leydeckeri p. 392. Ab eo celebre hodieque Brownistarum nomen, de quibus supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”